Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

SPONSA

Cant 1:1 SPONSA. Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,
Cant 1:4 SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Cant 1:11 SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Cant 1:15 SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.
Cant 2:3 SPONSA. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
Cant 2:8 SPONSA. Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
Cant 2:15 SPONSA. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
Cant 4:16 SPONSA. Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Cant 5:2 SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
Cant 5:3 SPONSA. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos?
Cant 5:10 SPONSA. Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus.
Cant 6:1 SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
Cant 6:10 SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
Cant 7:1 SPONSA. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? CHORUS. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.
Cant 7:10 SPONSA. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.
Cant 8:6 SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
Cant 8:10 SPONSA. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
Cant 8:12 SPONSA. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
Cant 8:14 SPONSA. Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.