Ps 118:161
|
SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
|
Lam 1:21
|
SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
|
Lam 2:21
|
SIN. Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
|
Lam 3:61
|
SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
|
Lam 3:62
|
SIN. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
|
Lam 3:63
|
SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum.
|
Lam 4:21
|
SIN. Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus! ad te quoque perveniet calix: inebriaberis, atque nudaberis.
|