Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Rubro

Ex 15:4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
Ex 15:22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
Ex 23:31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
Num 21:14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: [Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.
Num 33:10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,
Ios 4:24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:
Ps 105:22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
Ps 135:15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.
Sap 19:7 Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio;
Ier 49:21 A voce ruinæ eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
I Mach 4:9 Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.