I Mach 8:17
|
Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem:
|
I Mach 8:19
|
Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt:
|
I Mach 12:1
|
Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam:
|
I Mach 12:3
|
et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.
|
I Mach 14:24
|
Post hæc autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus
|
Act 19:21
|
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
|
Act 28:14
|
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam.
|
Act 28:16
|
Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
|
II Tim 1:17
|
sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.
|