Gen 22:19
|
Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
|
Gen 33:16
|
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
|
Gen 38:22
|
Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
|
Num 23:6
|
Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum:
|
Num 23:17
|
Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus?
|
I Reg 15:31
|
Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum.
|
I Reg 23:28
|
Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum: propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
|
II Reg 14:24
|
Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
|
III Reg 19:21
|
Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
|
III Reg 20:43
|
Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.
|
IV Reg 19:8
|
Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam: audierat enim quod recessisset de Lachis.
|
II Par 19:1
|
Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.
|
Isa 37:8
|
Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis.
|
Dan 13:50
|
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
|
Osee 9:3
|
non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
|
Zach 8:3
|
Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus.
|
I Mach 15:36
|
Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna.
|