Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Respondens

Ex 4:1 Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.
I Reg 1:15 Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
I Reg 4:17 Respondens autem ille, qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees: et arca Dei capta est.
I Reg 9:21 Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus est mihi sermonem istum?
I Reg 20:32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit?
I Reg 22:9 Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
I Reg 25:10 Respondens autem Nabal pueris David, ait: Quis est David? et quis est filius Isai? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
I Reg 29:9 Respondens autem Achis, locutus est ad David: Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei: sed principes Philisthinorum dixerunt: Non ascendet nobiscum in prælium.
II Reg 4:9 Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitæ, dixit ad eos: Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
II Reg 13:32 Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne æstimet dominus meus rex, quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus.
II Reg 19:21 Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini?
III Reg 18:24 Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei: et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait: Optima propositio.
IV Reg 1:12 Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
IV Reg 7:2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
Tob 5:21 Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
Tob 12:2 Respondens Tobias, dixit patri suo: Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus?
Iob 4:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Iob 6:1 Respondens autem Job, dixit:
Iob 8:1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
Iob 11:1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
Iob 12:1 Respondens autem Job, dixit:
Iob 15:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Iob 16:1 Respondens autem Job, dixit:
Iob 18:1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
Iob 19:1 Respondens autem Job, dixit:
Iob 20:1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
Iob 21:1 Respondens autem Job, dixit:
Iob 22:1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
Iob 23:1 Respondens autem Job, ait:
Iob 25:1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
Iob 26:1 Respondens autem Job dixit:
Iob 38:1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
Iob 39:33 Respondens autem Job Domino, dixit:
Iob 40:1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
Iob 42:1 Respondens autem Job Domino, dixit:
Dan 4:16 Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora: et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait: Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit: Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit.
Mt 3:15 Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
Mt 14:28 Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
Mt 15:15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
Mt 16:16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Mt 16:17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
Mt 17:4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
Mt 17:16 Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Mt 20:22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
Mt 21:21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
Mt 21:24 Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
Mt 22:29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
Mt 25:26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
Mt 26:25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
Mt 26:33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.