Idc 9:22
|
Regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis.
|
II Reg 15:10
|
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron.
|
IV Reg 9:13
|
Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus, in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnavit Jehu.
|
I Par 18:14
|
Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
|
II Par 9:30
|
Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis.
|
II Par 17:1
|
Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
|
II Par 20:31
|
Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset: viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi.
|
II Par 36:8
|
Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus, quas operatus est, et quæ inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.
|