Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Recordatus

Gen 8:1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
Gen 30:22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
Tob 8:2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.
Esth 10:5 Recordatus sum somnii, quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
Ps 97:3 Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
Ier 2:2 Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra quæ non seminatur.
Dan 14:37 Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
Act 11:16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.