Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Recede

Gen 19:9 At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
Gen 26:16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
Ex 10:28 Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
Ex 14:12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
II Reg 2:22 Rursumque locutus est Abner ad Asaël: Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
III Reg 17:3 Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,
Iob 14:6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
Iob 21:14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
Iob 22:17 qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Isa 65:5 qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.