Ex 17:1
|
Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
|
Ex 17:8
|
Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.
|
Ex 19:2
|
Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
|
Num 33:14
|
Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
|
Num 33:15
|
Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
|