I Par 26:7
|
Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias.
|
Tob 3:25
|
et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.
|
Tob 5:17
|
Cui Raphaël angelus dixit: Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat?
|
Tob 6:16
|
Tunc angelus Raphaël dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
|
Tob 8:3
|
Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.
|
Tob 9:6
|
Tunc Raphaël assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.
|
Tob 11:4
|
Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam: Tolle tecum ex felle piscis: erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.
|
Tob 11:7
|
Dixitque Raphaël ad Tobiam: At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum: et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.
|
Tob 12:15
|
Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum.
|