Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Raguel

Ex 2:18 Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?
Num 10:29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
Tob 6:11 Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam præter eam.
Tob 7:1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
Tob 7:2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ: Quam similis est juvenis iste consobrino meo!
Tob 7:4 Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.
Tob 7:6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus,
Tob 7:9 Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
Tob 7:11 Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
Tob 7:13 Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
Tob 7:18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
Tob 8:11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.
Tob 8:13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei:
Tob 8:16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,
Tob 8:20 Statimque præcepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.
Tob 8:23 Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se.
Tob 8:24 De omnibus autem, quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quæ supererat post obitum eorum, Tobiæ dominio deveniret.
Tob 9:5 Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.
Tob 10:8 At vero Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum.
Tob 10:10 Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa: et salvum atque gaudentem dimisit eum a se,