Mt 23:7
|
et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
|
Mt 23:8
|
Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
|
Mt 26:25
|
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
|
Mt 26:49
|
Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
|
Mc 9:4
|
Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
|
Mc 11:21
|
Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
|
Mc 14:45
|
Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Ave Rabbi: et osculatus est eum.
|
Io 1:38
|
Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?
|
Io 1:49
|
Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
|
Io 3:2
|
Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
|
Io 3:26
|
Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
|
Io 4:31
|
Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
|
Io 6:25
|
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
|
Io 9:2
|
et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur?
|
Io 11:8
|
Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc?
|