Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Quatuor

Ex 25:26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.
Num 7:8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
III Reg 7:32 Quatuor quoque rotæ, quæ per quatuor angulos basis erant, cohærebant sibi subter basim: una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
IV Reg 7:3 Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?
Prov 30:24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
Ezech 1:6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.
Ezech 10:14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.
Ezech 10:21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Ezech 40:42 Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa in quibus immolantur holocaustum et victima.