Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Quasi

Gen 10:9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
Lev 14:35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
Deut 7:26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
Deut 33:17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ. Hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.
Iob 2:10 Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es; si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
Iob 6:3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena;
Iob 30:14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
Iob 34:26 Quasi impios percussit eos, in loco videntium:
Iob 41:20 Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
Ps 34:14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
Ps 73:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
Prov 10:23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
Prov 10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
Eccli 6:19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.
Eccli 6:22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis: et non demorabuntur projicere illam.
Eccli 21:2 Quasi a facie colubri fuge peccata: et si accesseris ad illa, suscipient te.
Eccli 21:4 Quasi rhomphæa bis acuta omnis iniquitas: plagæ illius non est sanitas.
Eccli 24:17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:
Eccli 33:13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
Eccli 34:2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
Eccli 39:18 Quasi Libanus odorem suavitatis habete.
Eccli 50:6 Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, in diebus suis lucet:
Eccli 50:8 Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, et quasi thus redolens in diebus æstatis:
Isa 63:14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.
Isa 63:18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
Ezech 13:4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.
Osee 9:10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
Ioël 2:3 Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Ioël 2:4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current.
Lc 22:52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?