Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Quapropter

I Reg 25:27 Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo: et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
Iob 7:11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Amos 4:12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël: postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.
Amos 6:7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
Soph 3:8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum: quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
II Mach 5:4 Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.
Act 20:26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
I Cor 8:13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
Heb 3:7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,
Heb 6:1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
II Petr 1:10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.