Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Quanto

Lev 25:16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.
II Reg 4:11 Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quæram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra?
Iob 15:16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Eccli 3:20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:
Mt 12:12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
Mc 2:19 Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
Mc 7:36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant:
Lc 12:24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?