I Reg 28:14
|
Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
|
Cant 5:9
|
CHORUS. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?
|
Mt 8:27
|
Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
|
I Cor 15:48
|
Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.
|