Gen 17:17
|
Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
|
II Reg 9:1
|
Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan?
|
Tob 10:2
|
Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam?
|
Iob 14:14
|
Putasne, mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
|
Iob 17:16
|
In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?
|
Ier 23:23
|
Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe?
|
Ier 37:16
|
Mittens autem Sedecias rex, tulit eum: et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino? Et dixit Jeremias: Est: et ait: In manus regis Babylonis traderis.
|
Dan 2:26
|
Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus?
|
Ion 4:4
|
Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu?
|
Ion 4:9
|
Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.
|
Act 8:30
|
Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
|