Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Puer

Gen 37:30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
I Reg 1:24 Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus:
I Reg 2:26 Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
I Reg 3:1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis, non erat visio manifesta.
I Reg 30:13 Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer Ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius.
Sap 8:19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
Ier 1:7 Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum; quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
Lc 1:80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
Lc 2:40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.