Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Prope

Tob 14:6 Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam.
Ps 118:151 Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
Ps 144:18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
Isa 14:1 Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.
Isa 41:21 Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
Isa 46:13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.
Isa 51:5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
Ier 48:16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
Rom 10:8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.