Gen 20:1
|
Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris.
|
Gen 26:22
|
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
|
Gen 29:1
|
Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
|
III Reg 19:19
|
Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
|
II Par 10:1
|
Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.
|
Tob 6:1
|
Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.
|
Act 11:25
|
Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
|