Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Principes

Ex 35:27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
Iob 29:9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
Ps 46:10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
Ps 118:161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
Isa 1:23 Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos.
Lam 5:12 Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.
Ezech 22:27 Principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
Mich 3:11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant: et super Dominum requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala.
Soph 3:3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
Mt 26:59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent:
Mt 27:6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
Mt 27:20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
Lc 19:47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:
Act 4:8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: