Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Primus

Isa 41:27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.
Mt 10:2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,
Mt 21:31 quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
Lc 14:18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.
Rom 10:19 Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
I Cor 15:47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis.