Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Populus

Ex 33:5 Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israël: Populus duræ cervicis es: semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
Num 23:9 De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.
Ios 3:17 Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
Ios 4:19 Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
Ios 5:5 qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
Ios 17:17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis: non habebis sortem unam,
Ruth 1:16 Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
III Reg 8:51 Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ.
II Par 10:16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
Iudith 5:6 Populus iste ex progenie Chaldæorum est.
Ps 17:45 Populus, quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi.
Isa 9:2 Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.
Isa 30:9 Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;
Isa 30:19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi.
Isa 51:16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
Isa 60:21 Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
Isa 62:12 Et vocabunt eos Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis: Quæsita civitas, et non derelicta.
Isa 65:3 Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres;
Ier 2:32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? Populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
Ezech 36:20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt: et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
Osee 2:1 Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta.
Osee 2:24 Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu.
Osee 4:12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.
Agg 1:2 Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ.
Zach 13:9 Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.
I Mach 10:81 Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum.
Mt 15:8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
Mc 7:6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me:
Act 12:22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.