Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ponite

Gen 43:31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes.
Deut 11:18 Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
Deut 32:46 et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus:
Ios 8:4 præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem: nec longius recedatis: et eritis omnes parati.
II Reg 11:15 scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat.
IV Reg 10:8 Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portæ usque mane.
II Par 35:3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël.
Ps 47:14 Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
Agg 1:5 Et nunc hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
Agg 1:7 Hæc dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras;
Agg 2:19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.
Zach 3:5 Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat.
Lc 9:44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Lc 21:14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis: