Gen 24:2
|
Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
|
Ex 19:23
|
Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
|
IV Reg 4:38
|
Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.
|
IV Reg 13:16
|
dixit ad regem Israël: Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,
|
Iob 40:27
|
Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
|
Ps 82:12
|
Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana; omnes principes eorum
|
Ps 140:3
|
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
|
Cant 8:6
|
SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
|
Eccli 29:14
|
Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
|
Isa 21:5
|
Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.
|
Ier 38:12
|
Dixitque Abdemelech Æthiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et hæc scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,
|
Ezech 24:3
|
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
|
Ezech 24:11
|
Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
|