Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Pilatus

Mt 27:13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
Mt 27:17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?
Mt 27:22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
Mt 27:24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.
Mt 27:58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
Mt 27:65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
Mc 15:2 Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.
Mc 15:4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant.
Mc 15:5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Mc 15:9 Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum?
Mc 15:12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum?
Mc 15:14 Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.
Mc 15:15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
Mc 15:44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
Lc 13:1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Lc 23:3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Lc 23:4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
Lc 23:6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
Lc 23:12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
Lc 23:13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Lc 23:20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
Lc 23:24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
Io 18:29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Io 18:31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.
Io 18:33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum?
Io 18:35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?
Io 18:37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
Io 18:38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.
Io 19:1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
Io 19:4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
Io 19:6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
Io 19:8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
Io 19:10 Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
Io 19:12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
Io 19:13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
Io 19:15 Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Cæsarem.
Io 19:19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.
Io 19:22 Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.
Io 19:38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
Act 4:27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israël,