Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Phinees

Ex 6:25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Num 25:7 Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
Num 25:11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
Num 31:6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
Ios 22:13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,
Ios 22:30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, libentissime susceperunt.
Ios 22:31 Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a prævaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini.
Ios 24:33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim.
Idc 20:28 et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite: cras enim tradam eos in manus vestras.
I Reg 1:3 Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
I Reg 2:34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo.
I Reg 4:4 Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees.
I Reg 4:11 Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
I Reg 4:17 Respondens autem ille, qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees: et arca Dei capta est.
I Reg 4:19 Nurus autem ejus, uxor Phinees, prægnans erat, vicinaque partui: et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus, et vir suus, incurvavit se et peperit: irruerant enim in eam dolores subiti.
I Reg 14:3 Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
I Par 6:4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
I Par 6:4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
I Par 6:50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
I Par 9:20 Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
I Esd 7:5 filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.
I Esd 8:2 De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus.
I Esd 8:33 Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees, cumque eis Jozabed filius Josue, et Noadaia filius Bennoi Levitæ,
Ps 105:30 Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
Eccli 45:28 Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini,
I Mach 2:26 et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.
I Mach 2:54 Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.