I Reg 17:8
|
Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? Numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
|
I Reg 17:10
|
Et aiebat Philisthæus: Ego exprobravi agminibus Israël hodie: date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.
|
I Reg 17:16
|
Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
|
I Reg 17:23
|
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine Philisthæus, de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo hæc eadem verba audivit David.
|
I Reg 17:26
|
Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
|
I Reg 17:36
|
Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus, quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?

I Reg 17:41
|
Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum.
|
I Reg 17:42
|
Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu.
|
I Reg 17:43
|
Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis:
|
I Reg 17:43
|
Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis:
|
I Reg 17:48
|
Cum ergo surrexisset Philisthæus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthæi.
|