I Reg 17:33
|
Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti nec pugnare adversus eum: quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
|
I Reg 17:57
|
Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu.
|
I Reg 18:6
|
Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.
|