Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Phanuel

Gen 32:30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Gen 32:31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Idc 8:8 Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
Idc 8:17 Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
III Reg 12:25 Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde ædificavit Phanuel.
I Par 4:4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
I Par 8:25 et Jephdaia, et Phanuel filii Sesac.
Lc 2:36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.