Deut 33:11
|
Benedic, Domine, fortitudini ejus: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus: et qui oderunt eum, non consurgant.
|
III Reg 20:35
|
Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere.
|
III Reg 20:37
|
Sed alterum inveniens virum, dixit ad eum: Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.
|
IV Reg 6:18
|
Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, juxta verbum Elisei.
|
IV Reg 13:18
|
Et ait: Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,
|
Ezech 6:11
|
Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic, Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israël, quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
|
Amos 9:1
|
Vidi Dominum stantem super altare, et dixit: Percute cardinem, et commoveantur superliminaria: avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.
|