Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Percussit

Ex 32:35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
Ios 10:40 Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël,
Ios 24:25 Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem.
I Reg 6:19 Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.
I Reg 13:4 Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum: et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
I Reg 18:7 Et præcinebant mulieres ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia.
I Reg 21:11 dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia?
I Reg 23:18 Percussit ergo uterque fœdus coram Domino: mansitque David in silva: Jonathas autem reversus est in domum suam.
I Reg 29:5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis?
II Reg 12:15 Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriæ David, et desperatus est.
II Reg 13:30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
II Reg 24:10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
IV Reg 10:11 Percussit igitur Jehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ.
IV Reg 15:5 Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitabat in domo libera seorsum: Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terræ.
IV Reg 21:24 Percussit autem populus terræ omnes, qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.
II Par 13:17 Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium.