Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Pepigit

I Reg 20:16 Pepigit ergo Jonathas fœdus cum domo David: et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
III Reg 20:34 Qui dixit ei: Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam: et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum.
IV Reg 11:17 Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.
II Par 23:16 Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.