Ex 9:27
|
Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
|
Ex 10:16
|
Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
|
Num 22:34
|
Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
|
I Reg 15:24
|
Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.
|
I Reg 15:30
|
At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.
|
I Reg 26:21
|
Et ait Saul: Peccavi, revertere fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
|
II Reg 12:13
|
Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris.
|
II Reg 24:10
|
Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
|
IV Reg 18:14
|
Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens: Peccavi, recede a me: et omne, quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
|
I Par 21:8
|
Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
|
Iob 7:20
|
Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
|
Iob 33:27
|
Respiciet homines, et dicet: Peccavi: et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.
|
Eccli 5:4
|
Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
|
Mt 27:4
|
dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
|