Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Pax

Gen 43:23 At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
Deut 29:19 Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem,
Idc 6:23 Dixitque ei Dominus: Pax tecum: ne timeas, non morieris.
Idc 19:20 Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt: tantum, quæso, ne in platea maneas.
IV Reg 9:22 Cumque vidisset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? At ille respondit: Quæ pax? Adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, et veneficia ejus multa vigent.
I Par 12:18 Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David; et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.
Tob 12:17 Dixitque eis angelus: Pax vobis: nolite timere.
Ps 118:165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
Ps 124:5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël!
Eccli 38:8 Pax enim Dei super faciem terræ.
Ier 4:10 Et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?
Ier 6:14 Et curabunt contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax! et non erat pax.
Ier 8:11 Et sanabunt contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax! cum non esset pax.
Ier 23:17 Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
Ezech 13:10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
Dan 6:25 Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
Mt 10:12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.
Lc 10:5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:
Lc 24:36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
Io 20:19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.
Io 20:21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
Io 20:26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.
Eph 6:23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
I Thess 5:3 cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
III Io 1:14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.