Idc 14:16
|
Quæ fundebat apud Samson lacrimas, et quærebatur, dicens: Odisti me, et non diligis: idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere: et tibi indicare potero?
|
I Reg 14:1
|
Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum: Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quæ est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
|
Mt 6:18
|
ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
|
Lc 12:32
|
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
|
Act 24:14
|
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt:
|
I Cor 15:24
|
Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
|
Eph 5:20
|
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
|
Phil 4:20
|
Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
|
Col 1:3
|
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:
|
Col 1:12
|
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
|
Col 3:17
|
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
|
Heb 12:9
|
Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
|
Apoc 1:6
|
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
|