Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Patres

Ps 105:7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum;
Ier 31:29 In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
Lam 5:7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus.
Ezech 18:2 Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?
Zach 1:5 Patres vestri, ubi sunt? et prophetæ numquid in sempiternum vivent?
Io 4:20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
Io 6:31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
Io 6:49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
Col 3:21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.