Ezech 45:21
|
In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ solemnitas: septem diebus azyma comedentur.
|
Lc 2:41
|
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.
|
Io 12:1
|
Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
|
Io 13:1
|
Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
|
Io 19:14
|
Erat enim parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis: Ecce rex vester.
|