Num 34:3
|
Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quæ est juxta Edom: et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.
|
Deut 32:9
|
Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus.
|
II Par 31:3
|
Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere. Sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
|
Eccli 26:3
|
Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis:
|
Isa 44:20
|
Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
|
Lam 3:24
|
HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.
|