Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ozias

IV Reg 15:34 Fecitque quod erat placitum coram Domino: juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus operatus est.
I Par 6:24 Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.
II Par 26:3 Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
II Par 26:9 Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.
II Par 26:14 Præparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides.
II Par 26:19 Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.
II Par 26:21 Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terræ.
II Par 26:23 Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo.
II Par 27:2 Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.
I Esd 10:21 Et de filiis Harim, Maasia, et Elia, et Semeia, et Jehiel, et Ozias.
Iudith 6:11 In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.
Iudith 6:19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam.
Iudith 7:23 exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam.
Iudith 8:9 Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi.
Iudith 8:10 Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium?
Iudith 8:28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
Iudith 8:34 Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt.
Iudith 13:23 Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram.
Iudith 15:5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël.
Isa 6:1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum.
Mt 1:9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.