Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Oratio

II Par 33:19 Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
Ps 16:1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
Ps 85:1 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
Ps 89:1 Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
Ps 101:1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
Eccli 35:21 Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.
Eccli 51:1 Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.
Hab 3:1 Oratio Habacuc prophetæ, pro ignorantiis.
Act 12:5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.