Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Oportet

Io 12:34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
Act 1:21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
I Cor 15:25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
I Cor 15:53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
I Tim 3:2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
I Tim 3:7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
Tit 1:7 Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
Apoc 10:11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.