Ios 18:24
|
villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villæ earum.
|
I Reg 1:3
|
Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
|
I Reg 2:34
|
Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo.
|
I Reg 4:4
|
Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim: erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees.
|
I Reg 4:11
|
Et arca Dei capta est: duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
|
I Reg 4:17
|
Respondens autem ille, qui nuntiabat: Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo: insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees: et arca Dei capta est.
|