Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Opera

II Par 12:15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam, et Jeroboam cunctis diebus.
II Par 16:11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
Ps 110:7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium;
Eccli 39:21 Opera Domini universa bona valde.
Eccli 39:24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.
Io 5:36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
I Cor 12:21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.