Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Omnipotens

Ex 15:3 Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
Ruth 1:20 Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
Ruth 1:21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens?
Iob 8:3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?
Iob 21:15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
Iob 22:17 qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
Iob 22:25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
Iob 23:16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
Iob 27:2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
Iob 27:11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
Iob 29:5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei:
Iob 31:2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis?
Iob 31:35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
Iob 34:12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
Iob 35:13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.