Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Omni

Lev 13:46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
Num 6:5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.
Num 6:6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,
II Par 29:28 Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
Tob 4:20 Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.
Prov 4:23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
Prov 17:17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
Eccles 8:6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,
Eccles 9:8 Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
Eccli 13:18 Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
Eccli 42:12 Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari:
Lc 6:30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
Lc 12:48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Act 5:42 Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.