Ex 12:20
|
Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
|
Ex 13:13
|
Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
|
Ex 25:39
|
Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
|
Ex 34:19
|
Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
|
Ex 38:24
|
Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
|
Lev 6:23
|
Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.
|
Lev 11:20
|
Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
|
Lev 11:26
|
Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
|
Lev 11:41
|
Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
|
Lev 12:4
|
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ.
|
Lev 15:4
|
Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
|
Lev 15:23
|
Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua: et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
|
Lev 15:26
|
Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
|
Lev 22:24
|
Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
|
Lev 23:28
|
Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
|
Lev 27:28
|
Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino:
|
Num 18:14
|
Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.
|
Num 29:1
|
Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
|
Deut 8:1
|
Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.
|
Deut 14:6
|
Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
|
Deut 14:20
|
Omne quod mundum est, comedite.
|
I Reg 14:36
|
Et dixit Saul: Irruamus super Philisthæos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum.
|
II Reg 7:3
|
Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.
|
II Par 25:24
|
Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.
|
I Esd 7:23
|
Omne quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum ejus.
|
Iob 41:25
|
Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.
|
Sap 16:20
|
Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum; et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore. Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
|
Eccli 2:4
|
Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:
|
Eccli 13:19
|
Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
|
Eccli 14:20
|
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
|
Eccli 15:13
|
Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
|
Eccli 40:12
|
Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.
|
Isa 54:17
|
Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur; et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini; et justitia eorum apud me, dicit Dominus.
|
Isa 60:7
|
Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.
|
Ier 48:37
|
Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium:
|
Ezech 44:31
|
Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.
|
Mt 12:25
|
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
|
Mt 12:31
|
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
|
Lc 11:17
|
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
|
Io 6:37
|
Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:
|
Rom 14:23
|
Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
|
I Cor 6:18
|
Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
|
I Cor 10:25
|
Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
|
Col 3:17
|
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
|
Iac 1:2
|
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
|
Iac 1:17
|
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
|