Gen 48:10
|
Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
|
Deut 3:21
|
Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.
|
Deut 4:3
|
Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.
|
Deut 11:7
|
Oculi vestri viderunt opera Domini magna quæ fecit,
|
II Par 7:15
|
Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meæ erectæ ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
|
II Par 16:9
|
Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.
|
Iob 11:20
|
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
|
Iob 34:21
|
Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
|
Ps 9:30
|
Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.
|
Ps 10:5
|
Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebræ ejus interrogant filios hominum.
|
Ps 24:15
|
Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
|
Ps 33:16
|
Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
|
Ps 100:6
|
Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
|
Ps 118:123
|
Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
|
Ps 144:15
|
Oculi omnium in te sperant, Domine; et tu das escam illorum in tempore opportuno.
|
Prov 4:25
|
Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
|
Prov 22:12
|
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
|
Prov 23:33
|
Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
|
Cant 1:14
|
SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.
|
Cant 4:1
|
SPONSUS. Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.
|
Cant 5:12
|
Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.
|
Eccli 15:20
|
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
|
Eccli 34:19
|
Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani:
|
Isa 2:11
|
Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
|
Mich 7:10
|
Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
|
Apoc 19:12
|
Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
|